Rojo
Vigilia de Pentecostés
Introito (Ezek. 36, 23; 36, 24; 36, 25-26)
Cum sanctificátus fúero in vobis, congregábo vos de univérsis terris: et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris: et dabo vobis spíritum novum, allelúja, allelúja Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
Traducción en preparación.
Colecta
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut claritatis tuæ super nos splendor effúlgeat; et lux tuæ lucis corda eórum, qui per grátiam tuam renáti sunt, Sancti Spíritus illustratióne confírmet.
Traducción en preparación.
Epístola (Acts. 19, 1-8)
Léctio Actuum Apostolorum. In diébus illis: Factum est, cum Apóllo esset Corínthi, ut Paulus, peragrátis superióribus pártibus, veníret Ephesum et inveníret quosdam discípulos: dixítque ad eos: Si Spíritum Sanctum accepístis credéntes? At illi dixérunt ad eum: Sed neque, si Spíritus Sanctus est, audívimus. Ille vero ait: In quo ergo baptizáti estis? Qui dixérunt: In Joannis baptísmate. Dixit autem Paulus: Joánnes baptizávit baptísmo pœniténtiæ pópulum, dicens: In eum, qui ventúrus esset post ipsum, ut créderent, hoc est in Jesum. His audítis, baptizáti sunt in nómine Dómini Jesu. Et cum imposuísset illis manus Paulus, venit Spíritus Sanctus super eos, et loquebántur linguis, et prophetábant. Erant autem omnes viri fere duódecim. Introgréssus autem synagógam, cum fidúcia loquebátur per tres menses, dísputans et suádens de regno Dei.
Traducción en preparación.
Gradual (Ps. 106, 1)
Allelúja Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericordia ejus. Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli, Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.
Traducción en preparación.
Tracto
Cantémus Dómino: glorióse enim honorificátus est: equum et ascensórem projécit in mare: adjútor et protéctor factus est mihi in salútem, Hic Deus meus, et honorificábo eum: Deus patris mei, et exaltábo eum. Dóminus cónterens bella: Dóminus nomen est illi. Deus, qui primis tempóribus impléta mirácula novi Testaménti luce reserásti, ut et Mare Rubrum forma sacri fontis exsísteret, et liberáta plebs ab Ægyptíaca servitúte christiáni pópuli sacraménta præférret: da, ut omnes gentes, Israélis privilégium mérito fídei consecútæ, Spíritus tui participatióne regeneréntur.
Traducción en preparación.
Evangelio (Joannes. 14, 15-21)
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem. In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si dilígitis me, mandáta mea serváte. Et ego rogábo Patrem, et alium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in ætérnum, Spíritum veritátis, quem mundus non potest accípere, quia non videt eum nec scit eum. Vos autem cognoscétis eum: quia apud vos manébit et in vobis erit. Non relínquam vos órphanos: véniam ad vos. Adhuc módicum: et mundus me jam non videt. Vos autem vidétis me, quia ego vivo, et vos vivétis. In illo die vos cognoscétis, quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Qui habet mandáta mea et servat ea: ille est, qui díligit me. Qui autem díligit me, diligétur a Patre meo: et ego díligam eum, et manifestábo ei meípsum.
Traducción en preparación.
Ofertorio (Ps. 103, 30-31)
Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ: sit glória Dómini in sǽcula, allelúja.
Traducción en preparación.
Secreta
Múnera, quǽsumus, Dómine, obláta sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda.
Traducción en preparación.
Comunión (Joannes. 7, 37-39)
Ultimo festivitátis die dicébat Jesus: Qui in me credit, flúmina de ventre ejus fluent aquæ vivæ: hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant credéntes in eum, allelúja, allelúja.
Traducción en preparación.
Poscomunión
Sancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima aspersióne fecúndet.
Traducción en preparación.
Esto es lo que cambia en esta Misa. Pulsa «La Misa entera» para verlo con el Ordinario, o consulta el Ordinario de la Misa →
Próxima vez en el calendario: sábado, 15 de mayo de 2027.