miércoles, 5 de agosto de 2026 Dedicación de Ntra. Sra. de las Nieves

Morado

Témporas de Cuaresma (Sábado)

Introito (Ps. 87, 3)

Intret orátio mea in conspéctu tuo: inclína aurem tuam ad precem meam, Dómine. Dómine, Deus salútis meæ: in die clamávi, et nocte coram te.

Traducción en preparación.

Colecta

Pópulum tuum, quǽsumus, Dómine, propítius réspice: atque ab eo flagélla tuæ iracúndiæ cleménter avérte.

Traducción en preparación.

Epístola (1 Thess. 5, 14-23)

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses Fratres: Rogámus vos, corrípite inquiétos, consolámini pusillánimes, suscípite infirmos, patiéntes estóte ad omnes. Vidéte, ne quis malum pro malo alícui reddat: sed semper quod bonum est sectámini in ínvicem, et in omnes. Semper gaudéte. Sine intermissióne oráte. In ómnibus grátias ágite: hæc est enim volúntas Dei in Christo Jesu in ómnibus vobis. Spíritum nolíte exstínguere. Prophetías nolíte spérnere. Omnia autem probáte: quod bonum est tenéte. Ab omni spécie mala abstinéte vos. Ipse autem Deus pacis sanctíficet vos per ómnia: ut ínteger spíritus vester, et ánima, et corpus sine queréla, in advéntu Dómini nostri Jesu Christi servétur.

Traducción en preparación.

Gradual (Ps. 116, 1-2)

Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.

Traducción en preparación.

Evangelio (Matt. 17, 1-9)

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum In illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem eius, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies ejus sicut sol: vestiménta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Et ecce, apparuérunt illis Móyses et Elías cum eo loquéntes. Respóndens autem Petrus, dixit ad Jesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. Adhuc eo loquénte, ecce, nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte. Et audiéntes discípuli, cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde. Et accéssit Jesus, et tétigit eos, dixítque eis: Súrgite, et nolíte timére. Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt nisi solum Jesum. Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Jesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.

Traducción en preparación.

Ofertorio (Ps. 87, 2-3)

Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te: intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine.

Traducción en preparación.

Secreta

Præséntibus sacrifíciis, quǽsumus, Dómine, jejúnia nostra sanctífica: ut, quod observántia nostra profitétur extrínsecus, intérius operétur.

Traducción en preparación.

Comunión (Ps. 7, 2)

Dómine, Deus meus, in te sperávi: líbera me ab ómnibus persequéntibus me, et éripe me.

Traducción en preparación.

Poscomunión

Sanctificatiónibus tuis, omnípotens Deus, et vítia nostra curéntur, et remédia nobis ætérna provéniant.

Traducción en preparación.

Esto es lo que cambia en esta Misa. Pulsa «La Misa entera» para verlo con el Ordinario, o consulta el Ordinario de la Misa →