miércoles, 5 de agosto de 2026 Dedicación de Ntra. Sra. de las Nieves

Morado

Témporas de Adviento (Sábado)

Introito (Ps. 79, 4; 79, 2)

Veni, et osténde nobis fáciem tuam, Dómine, qui sedes super Chérubim: et salvi érimus. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph.

Traducción en preparación.

Colecta

Deus, qui cónspicis, quia ex nostra pravitáte afflígimur: concéde propítius; ut ex tua visitatióne consolémur:

Traducción en preparación.

Epístola (2 Thess. 2, 1-8)

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses Fratres: Rogámus vos per advéntum Dómini nostri Jesu Christi, et nostræ congregatiónis in ipsum: ut non cito moveámini a vestro sensu, neque terreámini, neque per spíritum, neque per sermónem, neque per epístolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Dómini. Ne quis vos sedúcat ullo modo: quóniam nisi vénerit discéssio primum, et revelátus fuerit homo peccáti, fílius perditiónis, qui adversátur, et extóllitur supra omne, quod dícitur Deus aut quod cólitur, ita ut in templo Dei sédeat osténdens se, tamquam sit Deus. Non retinétis, quod, cum adhuc essem apud vos, hæc dicébam vobis? Et nunc quid detíneat, scitis, ut revelétur in suo témpore. Nam mystérium jam operátur iniquitátis: tantum ut, qui tenet nunc, téneat, donec de médio fiat. Et tunc revelábitur ille iníquus, quem Dóminus Jesus interfíciet spíritu oris sui, et déstruet illustratióne advéntus sui.

Traducción en preparación.

Gradual

Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph. Qui sedes super Chérubim, appáre coram Ephraim, Bénjamin, et Manásse. Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut salvos fácias nos.

Traducción en preparación.

Evangelio (Luc. 3, 1-6)

Sequéntia sancti Evangélii secundum Lucam Anno quintodécimo impérii Tibérii Cǽsaris, procuránte Póntio Piláto Judǽam, tetrárcha autem Galilǽæ Heróde, Philíppo autem fratre ejus tetrárcha Iturǽæ et Trachonítidis regionis, et Lysánia Abilínæ tetrárcha, sub princípibus sacerdotum Anna et Cáipha: factum est verbum Domini super Joannem, Zacharíæ filium, in deserto. Et venit in omnem regiónem Jordánis, prǽdicans baptísmum pæniténtiæ in remissiónem peccatórum, sicut scriptum est in libro sermónum Isaíæ Prophétæ: Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini: rectas fácite sémitas ejus: omnis vallis implébitur: et omnis mons et collis humiliábitur: et erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas: et vidébit omnis caro salutáre Dei.

Traducción en preparación.

Ofertorio (Zach. 9, 9)

Exsúlta satis, fília Sion, prǽdica, fília Jerúsalem: ecce, Rex tuus venit tibi sanctus et Salvátor.

Traducción en preparación.

Secreta

Sacrifíciis præséntibus, quǽsumus, Dómine, placátus inténde: ut et devotióni nostræ profíciant et salúti.

Traducción en preparación.

Comunión (Ps. 18, 6-7)

Exsultávit ut gigas ad curréndam viam: a summo cœlo egréssio ejus, et occúrsus ejus usque ad summum ejus.

Traducción en preparación.

Poscomunión

Quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut sacrosáncta mystéria, quæ pro reparatiónis nostræ munímine contulísti; et præsens nobis remédium esse fácias et futúrum.

Traducción en preparación.

Esto es lo que cambia en esta Misa. Pulsa «La Misa entera» para verlo con el Ordinario, o consulta el Ordinario de la Misa →