miércoles, 5 de agosto de 2026 Dedicación de Ntra. Sra. de las Nieves

Morado

Témporas de Adviento (Miércoles)

Introito (Is. 45, 8)

Roráte, cœli, désuper, et nubes pluant justum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.

Traducción en preparación.

Colecta

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut redemptiónis nostræ ventúra sollémnitas et præséntis nobis vitæ subsídia cónferat, et ætérnæ beatitúdinis prǽmia largiátur.

Traducción en preparación.

Epístola (Is. 7, 10-15)

Lectio Isaíæ Prophétæ In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Dómino, Deo tuo, in profúndum inférni, sive in excélsum supra. Et dixit Achaz: Non petam et non tentábo Dóminum. Et dixit: Audíte ergo, domus David: Numquid parum vobis est, moléstos esse homínibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobare malum et elígere bonum.

Traducción en preparación.

Gradual (Ps. 144, 18; 144, 21)

Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: ómnibus qui ínvocant eum in veritáte. Laudem Dómini loquétur os meum: et benedícat omnis caro nomen sanctum ejus.

Traducción en preparación.

Evangelio (Luc. 1, 26-38)

Sequéntia sancti Evangélii secundum Lucam In illo tempore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitatem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce, concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce, Elísabeth, cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.

Traducción en preparación.

Ofertorio (Is. 35, 4)

Confortámini, et jam nolite timére: ecce enim, Deus noster retríbuet judícium: ipse véniet, et salvos nos fáciet.

Traducción en preparación.

Secreta

Acépta tibi sint, quǽsumus, Dómine, nostra jejúnia: quæ et expiándo nos tua grátia dignos effíciant, et ad sempiterna promíssa perdúcant.

Traducción en preparación.

Comunión (Is. 7, 14)

Ecce, Virgo concípiet et páriet fílium: et vocábitur nomen ejus Emmánuel.

Traducción en preparación.

Poscomunión

Salutáris tui, Dómine, munere satiáti, súpplices deprecámur: ut, cujus lætámur gustu, renovémur efféctu.

Traducción en preparación.

Esto es lo que cambia en esta Misa. Pulsa «La Misa entera» para verlo con el Ordinario, o consulta el Ordinario de la Misa →