Blanco
Miércoles Santo
Introito (Ps. 101, 2)
In nómine Jesu omne genu flectátur, cœléstium, terréstrium et infernórum: quia Dóminus factus est obœ́diens usque ad mortem, mortem autem crucis: ideo Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris. Dómine, exáudi oratiónem meam: et clamor meus ad te véniat.
Traducción en preparación.
Colecta
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui nostris excéssibus incessánter afflígimur, per unigéniti Fílii tui passiónem liberémur:
Traducción en preparación.
Epístola (Is. 53, 1-12)
Léctio Isaíæ Prophétæ In diébus illis: Dixit Isaías: Dómine, quis crédidit audítui nostro? et bráchium Dómini cui revelátum est? Et ascéndet sicut virgúltum coram eo, et sicut radix de terra sitiénti: non est spécies ei neque decor: et vídimus eum, et non erat aspéctus, et desiderávimus eum: despéctum et novíssimum virórum, virum dolórum, et sciéntem infirmitátem: et quasi abscónditus vultus ejus et despéctus, unde nec reputávimus eum. Vere languóres nostros ipse tulit, et dolóres nostros ipse portávit: et nos putávimus eum quasi leprósum, et percússum a Deo, et humiliátum. Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras, attrítus est propter scélera nostra: disciplína pacis nostræ super eum, et livóre ejus sanáti sumus. Omnes nos quasi oves errávimus, unusquísque in viam suam declinávit: et pósuit Dóminus in eo iniquitátem ómnium nostrum. Oblátus est, quia ipse vóluit, et non apéruit os suum: sicut ovis ad occisiónem ducétur, et quasi agnus coram tondénte se obmutéscet, et non apériet os suum. De angústia et de judício sublátus est: generatiónem ejus quis enarrábit? quia abscíssus est de terra vivéntium: propter scelus pópuli mei percússi eum. Et dabit ímpios pro sepultúra, et dívitem pro morte sua: eo quod iniquitátem non fécerit, neque dolus fúerit in ore ejus. Et Dóminus vóluit contérere eum in infirmitáte: si posúerit pro peccáto ánimam suam, vidébit semen longævum, et volúntas Dómini in manu ejus dirigátur. Pro eo, quod laborávit ánima ejus, vidébit, et saturábitur: in sciéntia sua justificábit ipse justus servus meus multos, et iniquitátes eórum ipse portábit. Ideo dispértiam ei plúrimos: et fórtium dívidet spólia, pro eo, quod trádidit in mortem ánimam suam, et cum scelerátis reputátus est: et ipse peccáta multórum tulit, et pro transgressóribus rogávit.
Traducción en preparación.
Gradual (Ps. 101, 2-5, 14)
Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te véniat. Ne avértas fáciem tuam a me: in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam. In quacúmque die invocávero te, velóciter exáudi me. Quia defecérunt sicut fumus dies mei: et ossa mea sicut in frixório confríxa sunt. Percússus sum sicut fænum, et áruit cor meum: quia oblítus sum manducáre panem meum. Tu exsúrgens, Dómine, miseréberis Sion: quia venit tempus miseréndi eius.
Traducción en preparación.
Evangelio (Luc. 22, 39-71; 23, 1-53)
Munda cor meum ac lábia mea, omnípotens Deus, qui lábia Isaíæ Prophétæ cálculo mundásti igníto: ita me tua grata miseratióne dignáre mundáre, ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen. D. Jube, domne, benedícere. S. Dóminus sit in córdibus vestris et in lábiis vestris: ut digne et competénter annuntiétis Evangélium suum: In nómine Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti. D. Amen.
Traducción en preparación.
Ofertorio (Ps. 101, 2-3)
Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te pervéniat: ne avértas fáciem tuam a me.
Traducción en preparación.
Secreta
Súscipe, quǽsumus, Dómine, munus oblátum, et dignánter operáre: ut, quod passiónis Fílii tui, Dómini nostri, mystério gérimus, piis afféctibus consequámur.
Traducción en preparación.
Comunión
Potum meum cum fletu temperábam: quia élevans allisísti me: et ego sicut fænum árui: tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes: tu exsúrgens miseréberis Sion, quia venit tempus miseréndi ejus.
Traducción en preparación.
Poscomunión
Largíre sénsibus nostris, omnípotens Deus: ut, per temporálem Fílii tui mortem, quam mystéria veneránda testántur, vitam te nobis dedísse perpétuam confidámus.
Traducción en preparación.
Esto es lo que cambia en esta Misa. Pulsa «La Misa entera» para verlo con el Ordinario, o consulta el Ordinario de la Misa →