Blanco
Martes Santo
Introito (Gal. 6, 14)
Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus. Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri.
Traducción en preparación.
Colecta
Omnípotens sempitérne Deus: da nobis ita Domínicæ passiónis sacraménta perágere; ut indulgéntiam percípere mereámur.
Traducción en preparación.
Epístola (Jer. 11, 18-20)
Léctio Jeremíæ Prophétæ In diébus illis: Dixit Jeremías: Dómine, demonstrásti mihi, et cognóvi: tunc ostendísti mihi stúdia eórum. Et ego quasi agnus mansuétus, qui portátur ad víctimam: et non cognóvi, quia cogitavérunt super me consília, dicéntes: Mittámus lignum in panem ejus, et eradámus eum de terra vivéntium, et nomen ejus non memorétur ámplius. Tu autem, Dómine Sábaoth, qui júdicas juste et probas renes et corda, vídeam ultiónem tuam ex eis: tibi enim revelávi causam meam, Dómine, Deus meus.
Traducción en preparación.
Gradual
Ego autem, dum mihi molésti essent, induébam me cilício, et humiliábam in jejúnio ánimam meam: et orátio mea in sinu meo convertétur. Júdica, Dómine, nocéntes me, expúgna impugnántes me: apprehénde arma et scutum, et exsúrge in adjutórium mihi.
Traducción en preparación.
Evangelio (Marc. 14, 32-72; 15, 1-46)
Munda cor meum ac lábia mea, omnípotens Deus, qui lábia Isaíæ Prophétæ cálculo mundásti igníto: ita me tua grata miseratióne dignáre mundáre, ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen. D. Jube, domne, benedícere. S. Dóminus sit in córdibus vestris et in lábiis vestris: ut digne et competénter annuntiétis Evangélium suum: In nómine Patris, et Fílii, + et Spíritus Sancti. D. Amen.
Traducción en preparación.
Ofertorio (Ps. 139, 5)
Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: et ab homínibus iníquis éripe me.
Traducción en preparación.
Secreta
Sacrifícia nos, quǽsumus, Dómine, propénsius ista restáurent: quæ medicinálibus sunt institúta jejúniis.
Traducción en preparación.
Comunión (Ps. 68, 13-14)
Advérsum me exercebántur, qui sedébant in porta: et in me psallébant, qui bibébant vinum: ego vero oratiónem meam ad te, Dómine: tempus benepláciti, Deus, in multitúdine misericórdiæ tuæ.
Traducción en preparación.
Poscomunión
Sanctificatiónibus tuis, omnípotens Deus: et vítia nostra curéntur, et remédia nobis sempitérna provéniant.
Traducción en preparación.
Esto es lo que cambia en esta Misa. Pulsa «La Misa entera» para verlo con el Ordinario, o consulta el Ordinario de la Misa →