Morado
Martes de la III semana de Cuaresma
Introito (Ps. 16, 6, 8)
Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: inclína aurem tuam, et exáudi verba mea: custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi: sub umbra alárum tuárum prótege me. Exáudi, Dómine, justítiam meam: inténde deprecatiónem meam.
Traducción en preparación.
Colecta
Exáudi nos, omnípotens et miséricors Deus: et continéntiæ salutáris propítius nobis dona concéde.
Traducción en preparación.
Epístola
Léctio libri Regum. In diébus illis: Múlier quædam clamábat ad Eliséum Prophétam, dicens: Servus tuus vir meus mórtuus est, et tu nosti, quia servus tuus fuit timens Dóminum: et ecce, créditor venit, ut tollat duos fílios meos ad serviéndum sibi. Cui dixit Eliséus: Quid vis, ut fáciam tibi? Dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respóndit: Non hábeo ancílla tua quidquam in domo mea, nisi parum ólei, quo ungar. Cui ait: Vade, pete mútuo ab ómnibus vicínis tuis vasa vácua non pauca. Et ingrédere, et claude óstium tuum, cum intrínsecus fúeris tu et fílii tui: et mitte inde in ómnia vasa hæc: et cum plena fúerint, tolles. Ivit ítaque múlier, et clausit óstium super se et super fílios suos: illi offerébant vasa, et illa infundébat. Cumque plena fuíssent vasa, dixit ad fílium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respóndit: Non hábeo. Stetítque óleum. Venit autem illa, et indicávit hómini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende oleum, et redde creditóri tuo: tu autem et fílii tui vívite de réliquo.
Traducción en preparación.
Gradual (Ps. 18, 13-14)
Ab occúltis meis munda me, Dómine: et ab aliénis parce servo tuo. Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: et emundábor a delícto máximo.
Traducción en preparación.
Evangelio (Matt. 18, 15-22)
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si peccáverit in te frater tuus, vade, et córripe eum inter te et ipsum solum. Si te audíerit, lucrátus eris fratrem tuum. Si autem te non audíerit, ádhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duórum vel trium téstium stet omne verbum. Quod si non audíerit eos: dic ecclésiæ. Si autem ecclésiam non audíerit: sit tibi sicut éthnicus et publicánus. Amen, dico vobis, quæcúmque alligavéritis super terram, erunt ligáta et in cœlo: et quæcúmque solvéritis super terram, erunt solúta et in cœlo. Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consénserint super terram, de omni re quamcúmque petíerint, fiet illis a Patre meo, qui in cœlis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregáti in nómine meo, ibi sum in médio eórum. Tunc accédens Petrus ad eum, dixit: Dómine, quóties peccábit in me frater meus, et dimíttam ei? usque sépties? Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque sépties, sed usque septuágies sépties.
Traducción en preparación.
Ofertorio (Ps. 117, 16, 17)
Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
Traducción en preparación.
Secreta
Per hæc véniat, quǽsumus, Dómine, sacraménta nostræ redemptiónis efféctus: qui nos et ab humánis rétrahat semper excéssibus, et ad salutária dona perdúcat.
Traducción en preparación.
Comunión (Ps. 14, 1-2)
Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? aut quis requiéscet in monte sancto tuo? Qui ingréditur sine mácula, et operátur justítiam.
Traducción en preparación.
Poscomunión
Sacris, Dómine, mystériis expiáti: et véniam, quǽsumus, consequámur et grátiam.
Traducción en preparación.
Esto es lo que cambia en esta Misa. Pulsa «La Misa entera» para verlo con el Ordinario, o consulta el Ordinario de la Misa →