jueves, 13 de agosto de 2026 Santos Hipólito y Casiano, Mártires

2 de noviembre

Blanco

La Conmemoración de los Fieles Difuntos

Introito (Ps. 64, 2-3)

Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddétur votum in Jerúsalem: exáudi oratiónem meam, ad te omnis caro véniet.

Traducción en preparación.

Colecta

Fidélium, Deus, ómnium Cónditor et Redémptor: animábus famulórum famularúmque tuárum remissiónem cunctórum tríbue peccatórum; ut indulgéntiam, quam semper optavérunt, piis supplicatiónibus consequántur:

Traducción en preparación.

Epístola (1 Cor. 15, 51-57)

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios Fratres: Ecce, mystérium vobis dico: Omnes quidem resurgámus, sed non omnes immutábimur. In moménto, in ictu óculi, in novíssima tuba: canet enim tuba, et mórtui resúrgent incorrúpti: et nos immutábimur. Opórtet enim corruptíbile hoc induere incorruptiónem: et mortále hoc indúere immortalitátem. Cum autem mortále hoc indúerit immortalitátem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absórpta est mors in victória. Ubi est, mors, victória tua? Ubi est, mors, stímulus tuus? Stímulus autem mortis peccátum est: virtus vero peccáti lex. Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Jesum Christum.

Traducción en preparación.

Gradual (Ps. 111, 7)

Réquiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis. In memória ætérna erit justus: ab auditióne mala non timébit. Absólve, Dómine, ánimas ómnium fidélium ab omni vínculo delictórum. Et grátia tua illis succurrénte, mereántur evádere judícium ultiónis. Et lucis ætérnæ beatitúdine pérfrui.

Traducción en preparación.

Evangelio (Joann. 5, 25-29)

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem In illo témpore: Dixit Jesus turbis Judæórum: Amen, amen, dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mórtui áudient vocem Fílii Dei: et qui audíerint, vivent. Sicut enim Pater habet vitam in semetípso, sic dedit et Fílio habére vitam in semetípso: et potestátem dedit ei judícium fácere, quia Fílius hóminis est. Nolíte mirári hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monuméntis sunt, áudient vocem Fílii Dei: et procédent, qui bona fecérunt, in resurrectiónem vitæ: qui vero mala egérunt, in resurrectiónem judícii.

Traducción en preparación.

Ofertorio

Dómine Jesu Christe, Rex glóriæ, líbera ánimas ómnium fidélium defunctórum de pœnis inférni et de profúndo lacu: líbera eas de ore leónis, ne absórbeat eas tártarus, ne cadant in obscúrum: sed sígnifer sanctus Míchaël repræséntet eas in lucem sanctam: * Quam olim Abrahæ promisísti et sémini ejus. Hóstias et preces tibi, Dómine, laudis offérimus: tu súscipe pro animábus illis, quarum hódie memóriam fácimus: fac eas, Dómine, de morte transíre ad vitam.

Traducción en preparación.

Secreta

Hóstias, quǽsumus, Dómine, quas tibi pro animábus famulórum famularúmque tuárum offérimus, propitiátus inténde: ut, quibus fídei christiánæ méritum contulísti, dones et prǽmium.

Traducción en preparación.

Comunión

Lux ætérna lúceat eis, Dómine: * Cum Sanctis tuis in ætérnum: quia pius es. Requiem ætérnam dona eis, Dómine: et lux perpétua lúceat eis.

Traducción en preparación.

Poscomunión

Animábus, quǽsumus, Dómine, famulórum famularúmque tuárum orátio profíciat supplicántium: ut eas et a peccátis ómnibus éxuas, et tuæ redemptiónis fácias esse partícipes:

Traducción en preparación.

Esto es lo que cambia en esta Misa. Pulsa «La Misa entera» para verlo con el Ordinario, o consulta el Ordinario de la Misa →

Próxima vez en el calendario: lunes, 2 de noviembre de 2026.