martes, 21 de julio de 2026 Santa Práxedes, Virgen

domingo, 19 de abril de 2037

III Domingo de Pascua

Introito (Ps. 32, 5-6)

Misericórdia Dómini plena est terra, allelúja: verbo Dómini cœli firmáti sunt, allelúja, allelúja. Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio.

Traducción en preparación.

Colecta

Deus, qui in Fílii tui humilitáte jacéntem mundum erexísti: fidélibus tuis perpétuam concéde lætítiam; ut, quos perpétuæ mortis eripuísti cásibus, gáudiis fácias pérfrui sempitérnis.

Traducción en preparación.

Epístola (1 Petri. 2, 21-25)

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli Caríssimi: Christus passus est pro nobis, vobis relínquens exémplum, ut sequámini vestígia ejus. Qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ejus: qui cum maledicerétur, non maledicébat: cum paterétur, non comminabátur: tradébat autem judicánti se injúste: qui peccáta nostra ipse pértulit in córpore suo super lignum: ut, peccátis mórtui, justítiæ vivámus: cujus livóre sanáti estis. Erátis enim sicut oves errántes, sed convérsi estis nunc ad pastórem et epíscopum animárum vestrárum.

Traducción en preparación.

Gradual (Luc. 24, 35)

Allelúja, allelúja. Cognovérunt discípuli Dóminum Jesum in fractióne panis. Allelúja Ego sum pastor bonus: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ. Allelúja.

Traducción en preparación.

Evangelio (Joann. 10, 11-16)

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem In illo témpore: Dixit Jesus pharisǽis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercenárius autem et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves et fugit: et lupus rapit et dispérgit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas et cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem, et ánimam meam pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo, quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle et unus pastor.~

Traducción en preparación.

Ofertorio (Ps. 62, 2; 62, 5)

Deus, Deus meus, ad te de luce vígilo: et in nómine tuo levábo manus meas, allelúja.

Traducción en preparación.

Secreta

Benedictiónem nobis, Dómine, cónferat salutárem sacra semper oblátio: ut, quod agit mystério, virtúte perfíciat.

Traducción en preparación.

Comunión (Joannes. 10, 14)

Ego sum pastor bonus, allelúja: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meæ, allelúja, allelúja.

Traducción en preparación.

Poscomunión

Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, vivificatiónis tuæ grátiam consequéntes, in tuo semper múnere gloriémur.

Traducción en preparación.